\v=2 \v~=Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo.\f + \fr 11.2 \fk Cumque proficiscerentur. \ft CHRYSOST., in Gen. Vide quomodo humanum genus non potest subsistere intra suos limites, sed amplius concupiscens, majora semper appetit. Atque hoc est quod humanum genus perdit, quia non vult naturæ suæ mensuram agnoscere, sed semper majora desiderat. Quoniam \fk viderunt, inquit, campum in terra Sennaar, \ft migrantes, et relicto priori loco illic habitaverunt.\f* \¬v