\p \c#=16 \v=1 \v~=Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar,\f + \fr 16.1 \fk Igitur Sarai uxor Abram, \ft etc. RAB. Non est adulter Abram si, vivente uxore, ancillæ jungitur, quia nondum promulgata erat lex Evangelii unius uxoris: et genus suum multiplicandum audierat, sed per quam mulierem nesciebat, quia Saram sterilem noverat. Non fuit in coitu libidinosa voluptas, sed prolis habendæ pia charitas: uxor quoque hoc voluit et cœgit, quæ filios habere non poterat; ideo ex alia suscipere cupiebat quem in locum proprii adoptaret.\f* \¬v