\v=17 \v~=Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet?\f + \fr 17.17 \fk Cecidit Abraham in faciem suam, et risit in corde suo. \ft HIERON. Post paulum sequitur: \fk Et vocabis nomen ejus Isaac: \ft qui risus interpretatur de risu Abrahæ, non de risu Saræ. Postquam enim ex risu Abrahæ vocatus est filius ejus Isaac, legitur Saram risisse. \fk Nomen ejus Isaac. \ft Sciendum quod quatuor in Veteri Testamento nominibus suis aperte, antequam nascerentur, vocati sunt: Ismæl, Isaac, Samsom et Josias. Lege Scripturas.\f* \¬v