\v=17 \v~=Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum:\f + \fr 18.17 \fk Num celare potero Abrahæ quæ gessurus sum. \ft Bene Dominus Abrahæ secreta sua committit, quem voluntatis suæ et secretorum fidelem exsecutorem cognovit; de quo ipse carne nasciturus erat \fk in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi II Cor. 2. \ft Promittit quoque Abrahæ non solum præmia, sed obedientiæ filiorum ejus justitiam, et circa eos promissa compleri. Rursumque promittitur Isaac, \fk in gentem magnam futurus, \ft et quod \fk in eo benedicentur omnes gentes terræ. \ft Quibus verbis duo illi promittuntur: gens Judæorum secundum carnem, et omnes gentes per fidem.\f* \¬v