\v=20 \v~=Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.\f + \fr 18.20 \fk Clamor Sodomorum et Gomorrhæ, \ft etc. AUG. Q. in Gen. Si hæc verba non dubitantis, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla est quæstio. Humano enim more ad homines loquitur Deus, et ira ejus sine perturbatione est, quia immutabilis est. Sæpe autem sic minando dicimus: Videamus si non tibi facio, et si non potero tibi facere; vel sciam, id est experiar utrum non possim. Sed perturbatio non cadit in Deum. Mos autem humanæ locutionis est, cui Deus se coaptat, ut humanæ infirmitati conveniat. GREG. lib. V Moral., cap. 7 Peccatum vero cum voce, culpa est in actione. Peccatum vero cum clamore, culpa cum libertate.\f* \¬v