\v=8 \v~=Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.\f + \fr 19.8 \fk Habeo duas filias. \ft AUG., Q. in Gen. Utrum admittenda sit compensatio flagitiorum, vel quorumlibet peccatorum, ut faciamus mala, ne fiant graviora: an perturbationi Lot, non sit consilio tribuendum, merito quæritur? et nimirum periculosissime hæc compensatio admittitur. Si autem perturbatio mentis fuerit, nullo modo est imitanda.\f* \¬v