\v=26 \v~=et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.\f + \fr 1.26 \fk Faciamus hominem. \ft AUG., ibid., c. 19 Insinuatur pluralitas personarum Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et statim unitas deitatis, cum dicitur: \fk Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei, \ft non Pater ad imaginem tantum Filii. Non enim vere diceretur ad imaginem nostram; sed ita dictum est: \fk Fecit Deus hominem ad imaginem Dei, \ft ac si diceretur \fk ad imaginem suam. \ft Cum autem dicitur \fk ad imaginem Dei, \ft cum superius dictum sit, \fk ad imaginem nostram, \ft significatur quod non agit pluralitas personarum, ut plures deos credamus, sed ut Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum accipiamus. \fk Faciamus hominem. \ft BEDA, in Hexæm. Apparet quare dictum sit ut cætera fierent, etc., usque ad sed ut veram post mortem se carnem recepisse monstraret. \fk Et præsit, \ft etc. AUG., lib. III de Gen. c. 20 Notandum etiam quia cum dixisset \fk ad imaginem nostram, \ft continuo subjunxit: \fk Et præsit piscibus maris et volatilibus cœli. \ft Ut scilicet intelligamus in hoc factum hominem ad imaginem Dei, in quo irrationabilibus antecellit. Id autem est ratio, vel mens, vel intelligentia, vel si alio nomine commodius vocetur, in quo scilicet contemplandæ veritati inhæret.\f* \¬v