\v=30 \v~=et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.\f + \fr 1.30 \fk Et factum est ita. \ft AUG., de Gen. ad lit. lib. 3, c. 13 Notandum quod ubi datur potestas homini herbas et fructus edendi, subinfertur, \fk et factum est ita: \ft in quo significatur quod hoc dicente Deo, hæc sibi in esum concessa cognovit homo, non quod statim ederit. Si enim ad omnia supradicta referimus quod ait \fk et factum est ita, \ft consequens erit ut dicamus eos jam multiplicatos sexta die, quod post multos factum est annos.\f* \¬v