\v=9 \v~=Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.\f + \fr 1.9 \fk Dixit vero Deus, \ft etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 11, tom. 3 In hoc die factum videtur, etc., usque ad Unde aqua congregatur, terra apparet; aqua enim labilis et fluxa, terra stabilis et fixa. \fk Congregentur aquæ? \ft BEDA, in Hexæm. Quæ inter cœlum et terram universa compleverant, in unum locum congregantur, ut lux, quæ præterito biduo aquas clara luce lustraverat, in puro ære clarior fulgeat; et appareat terra, quæ latebat; et quæ aquis limosa erat, fiat arida et germinibus apta. Si quæratur ubi congregatæ sunt aquæ, quæ omnes partes terræ usque ad cœlum texerant, potuit fieri ut terra subsidens concavas partes præberet, quibus fluitantes aquas reciperet: potest etiam credi, primarias aquas rariores fuisse, quæ sicut nebula tegerent terras, sed congregatione esse spissatas.\f* \¬v