\v=5 \v~=dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.\f + \fr 22.5 \fk Exspectate hic, \ft etc. ISID. ubi supra. Audi Apostolum: \fk Cæcitas ex parte contingit in Isræl, \ft hoc est, \fk cum asino, \ft ut \fk plenitudo gentium intraret, \ft hoc est, \fk postquam adoraverimus. \ft Ubi sacrificium crucis per gentes fuerit prædicatum, hoc est, \fk ubi plenitudo gentium intraverit, revertemur ad vos, \ft hoc est, \fk et sic omnis Isræl salvus fiet. \ft Duo servi dimissi, nec perducti ad locum sacrificii, Judæi sunt qui, serviliter viventes et carnaliter sapientes, non intellexerunt humilitatem et passionem Christi. Duo quidem, quia in duas partes dividendi, quod factum est peccante Salomone, quando divisus est populus loco regni, non errore impietatis, quibus dicitur Jer. 3: \fk adversatrix Isræl, et prævaricatrix Juda. \fk Ego et puer, \ft etc. ALC. Indubitanti animo mactare filium volebat. Laudandus in constantia offerendi et in fide suscitandi. Sciebat enim certissime Deum fallere non posse, et licet puer occideretur, promissionem tamen Dei salvam permanere. Unde Apostolus Hebr. 11: \fk Fide Abraham non hæ sitavit, cum unicum offerret, in quo acceperat repromissionem, credens quia et a mortuis potens est suscitare Deus. \fk Dixit Abraham. \ft ISID. ubi supra. Abraham, unicum filium ducens ad immolandum, Deum Patrem significat. Abraham senex filium suscepit, Deus autem non senescit, sed promissio de Christo quodammodo senuerat, quando natus est. Inchoavit ab Adam, quando dictum est: \fk Erunt duo in carne una\ft Gen. 2; et completa est sexta ætate sæculi. Senectus Saræ in plebe Dei, hoc est, in multitudine prophetarum, hoc idem significat quia in fine temporum ex plebe sanctarum animarum natus est Christus. Sterilitas ejus significat quod in hoc sæculo spe salvi facti sumus, et in Christo, tanquam in Isaac, omnes nati sumus, quem partum Ecclesiæ [\fk Al., \ft Ecclesia] in fine temporum non natura, sed gratia procreavit. Abraham ergo Deum Patrem significat, Isaac Christum. Sicut enim Abraham unicum et dilectum filium victimam Deo obtulit, sic Deus Pater unigenitum Filium pro nobis tradidit. Et sicut Isaac ligna portabat, quibus imponendus erat, sic Christus crucem, in qua figendus erat.\f* \¬v