\v=61 \v~=Igitur Rebecca et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum.\f + \fr 24.61 \fk Igitur Rebecca, \ft etc. GREG. Quia Ecclesia habet secum minoris meriti animas, quæ ipsam moribus sequuntur: sed ad contemplationis thorum non provehuntur. Pueros quoque quosdam habuit in comitatu, quia cum prophetis fuerunt qui bene viverent, etsi prophetiæ spiritum non haberent: et cum apostolis et doctoribus, qui vitam eorum tenerent, et tamen non prædicarent. \fk Qui festinus, \ft etc. Festinus puer ad dominum redit, quia prædicatores cum auditorum vitam obtinent, Deo, de cujus munere hoc habent, non sibi præbent.\f* \¬v