\v=67 \v~=Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret.\f + \fr 24.67 \fk Qui introduxit eam, \ft etc. GREG. ut supra. Hanc Isaac in tabernaculo matris suæ introduxit, et uxorem accepit, quia in loco Synagogæ, de qua natus est Christus, Ecclesiam diligit: ut quæ cognatione, id est prædestinatione, proxima fuerat, amore conjuncta uxor fiat. \fk Et intantum dilexit eam, \ft etc. GREG. ut supra. Quia ex lucro Ecclesiæ Christus tristitiam ex perditione Synagogæ detersit, quia dum Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thorum contemplationis perducitur, Judæa pro nihilo habetur. Isaac quoque \fk risus, \ft Rebecca vero \fk patientia\ft dicitur: risus vero ex lætitia, patientia ex tribulatione. Et quamvis Ecclesia jam sit cœlestis gaudii contemplatione suspensa, habet tamen in se quod de carnis pondere doleat. Isaac vero et Rebecca junguntur, id est, risus et patientia, secundum illud Rom. 12: \fk Spe gaudentes, in tribulatione patientes, \ft ut prospera lætificent de contemplatione, adversa de tribulatione perturbent.\f* \¬v \¬p \¬c