\v=21 \v~=Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.\f + \fr 25.21 \fk Deprecatusque sed collidebantur in utero parvuli, \ft etc. HIER. Promotione vel collisione LXX posuerunt, \fk ludebant\ft vel \fk recalcitrabant: \ft Aquila, \fk confligebant filii in utero ejus. \ft Symmachus, \fk in similitudine navis in superficie ferebantur. \ft GREG., Dial. 1, 8 Quæ sancti orando efficiunt, etc., usque ad is enim, in quo Deus multiplicare semen Abrahæ prædestinaverat, oratione obtinuit ut filios haberet. \fk Qui exaudivit eam. \ft CHRYSOST. Ne putes e vestigio et protinus assecutum esse quod optabat: nam viginti annis mansit orans et deprecans Deum. Nam sicut docuit nos quot annos habuit quando duxit Rebeccam nempe quadraginta, ita assignavit nobis quot annorum fuerit Isaac, quando nati sunt ei filii. \fk Sexagenarius, inquit, erat quando nati sunt parvuli. \fk Perrexitque, \ft etc., AUG., \fk Quæst. in Gen., \ft tom. 3 Quæritur quo ierit, cum nondum essent prophetæ vel sacerdotes tabernaculi aut templi Domini? Forsitan ad locum ubi aram constituit Abraham. Sed quomodo ibi responsa darentur, tacet Scriptura; an per aliquem sacerdotem? quem mirum est, si erat, non fuisse nominatum, et nullam sacerdotum factam mentionem esse. Forsitan ibi, cum orando allegassent desideria sua, dormiebant, ut per somnum monerentur: vel adhuc vivebat Melchisedech, cujus tanta fuit excellentia, ut dubitaretur utrum homo an angelus fuerit. Vel forte etiam illo tempore erant homines Dei, in quibus Deus posset interrogari. Quidquid horum, vel forte aliud fuerit. Rebecca tamen secundum Scripturam Dominum interrogavit, et responsum ejus meruit.\f* \¬v