\v=20 \v~=Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.\f + \fr 27.20 \fk Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? \ft HIPPOLYT. Quærit Isaac a Jacob cur tam cito venerit, admiratus scilicet velocem credentium fidem. Cibi delectabiles offeruntur, quia hostia Deo placens, salus peccatorum. Quia post esum sequitur benedictio, et ejus odore perfruitur, virtutem resurrectionis et regni aperte pronuntiat. \fk Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni. \ft Hæc est benedictio. Odore nominis Christi, sicut ager, mundus impletur. Benedictio est de rore cœli, id est pluvia divini verbi; et de pinguedine terræ, id est congregatione populorum; multitudine frumenti et vini, hæc est multitudo, quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui. Illi serviunt populi, id est gentiles conversi. Ipsum adorant tribus populi, per circumcisionem conversi credentes. Ipse est Dominus fratrum suorum, id est Judæorum. Ipsum adorant filii matris ejus, quia secundum carnem natus est ex ea: ipsum qui maledixerit, maledicetur; et qui benedixerit, benedicetur. Christus ex ore populi Patrem ignorantis benedicitur, id est, veraciter dicitur, sed a Judæis alius benedici putatur, qui ab errantibus exspectatur.\f* \¬v