\v=27 \v~=Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: [Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.\f + \fr 27.27 \fk Benedicens, ait, \ft etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Alter ad venandum mittitur, etc., usque ad quæ major foras exiens reliquit intus. GREG., ibid. Isaac, caligantibus oculis, Jacob filium nesciens benedixit; quæ ventura erant prævidit, et qui præsens assisteret, nescivit. Constat enim quia Judæi, qui plene legem didicerunt, adventum Christi cognoverunt. Unde Matth. 2, Herodes a principibus sacerdotum inquirit ubi Christus nasceretur; cui protinus responderunt, \fk In Bethlehem. \ft Prius ergo noverant quem passionis tempore cum despicerent, ignorabant; quorum notitia prior, et ignorantia posterior, Isaac caligante signatur; qui dum Jacob benediceret, quid in futuro ei eveniret prævidebat, sed quod præsens assisteret nesciebat. Sic Judæorum populus prophetiæ mysteria accepit, sed cæcos oculos in contemplatione tenuit, quia præsentem non vidit, de quo multa in futuro prævidit. Ante se enim positum cernere non valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit. GREG., hom. 10 in Ezech., tom. 2 Isaac filium nescit, quem benedixit, etc., usque ad et quia per quosdam in contemplationem surgit, per quosdam in activæ vitæ opera pinguescit. Sequitur:\f* \¬v