\v=11 \v~=Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.\f + \fr 28.11 \fk Tulit de lapidibus, \ft etc. ISID. Dormitio Jacob in itinere, mors Christi in cruce. Lapis capiti suppositus, Christus est secundum humanitatem, quem Jacob unxit, ut Christus signaretur, enim Grece, \fk unctus\ft Latine. Caput autem Christus Deus. Lapis ergo capiti Jacob suppositus, signat humanitatem Christi conjunctam Deo assumenti. \fk Caput enim viri Christus\ft , caput Christi Deus I Cor. 11\f* \¬v