\v=13 \v~=Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.\f + \fr 31.13 \fk Nunc ergo surge. \ft GREG., Moral. 30, 16 Post longam servitutem præcepit Dominus Jacob ut reverteretur in patriam: tunc, ignorante socero, cum uxoribus et comitatu properabat. Laban autem consecutus est eum in monte Galaad cum furore idola requirens, nec reperit. Laban autem in hoc loco diaboli typum gerit. Interpretatur enim \fk dealbatio. \ft Diabolus vero, cum tenebrosus sit, \fk transfigurat se in angelum lucis. \ft Huic servivit Jacob, id est, Judaicus populus ex parte reproborum, de quo natus est Christus secundum carnem.\f* \¬v