\v=7 \v~=Timuit Jacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,\f + \fr 32.7 \fk Timuit Jacob, \ft etc. AUG., Quæst. in Gen. Quæri potest quomodo fidem habuit promissis Dei, quod hoc dixit. Sed fieri potuit ut everteret castra ejus Esau, et tunc post illam afflictionem adesset, et quem promisit, impleret. Et admonemur hoc exemplo, ut quamvis credamus in Deum, faciamus tamen quæ facienda sunt in salutis præsidium. Verba quoque Jacob consideranda sunt, dicentis: \fk Deus patris mei Abraham, \ft etc., quia in his verbis et humana infirmitas et fides pietatis apparet.\f* \¬v