\p \c#=34 \v=1 \v~=Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.\f + \fr 34.1 \fk Egressa est autem Dina, \ft etc. GREG. in Pastor., c. 30 Dina, ut mulieres extraneæ regionis videat, egreditur, cum mens sua studia negligens, actiones alienas curans, extra ordinem proprium evagatur. Quam Sichem, princeps terræ, opprimit, quia inventam in curis exterioribus diabolus corrumpit. Et conglutinata est anima ejus cum ea, quia unitam sibi per iniquitatem respicit. Et quia mens a culpa resipiscens afficitur, et admissum flere conatur: corruptor spem ac securitatem vacuam ante oculos vocat, quatenus utilitatem tristitiæ subtrahat. Unde additur: \fk Tristemque blanditus delinivit. \ft Modo enim, aliorum facta graviora; modo nihil esse quod factum est; modo misericordem Deum loquitur, et tempus ad pœnitentiam pollicetur: ut dum per hæc decepta mens ducitur, pœnitentia differatur, ut tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala contristant: et tunc plenius absorbeatur suppliciis, quæ nunc gaudet in deliciis.\f* \¬v