\v=10 \v~=Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?\f + \fr 37.10 \fk Num ego, \ft etc. Quæri potest secundum litteram quando a patre adoratus sit, qui per solem; et a matre, quæ per lunam designatur. Neque enim Jacob, quando descendit in Ægyptum, legitur adorasse eum: mater vero jam defuncta erat: sed ad allegoriam recurramus, quæ in Christo impletur.\f* \¬v