\v=4 \v~=Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.\f + \fr 37.4 \fk Videntes autem fratres ejus, \ft etc. Fratres Christi secundum carnem Judæi, de quorum cognatione carnem suscepit. Sed quia videbant quod gratia virtutum in eo fiebat, quod testabatur Patris præcipuam dilectionem, invidebant, nec poterant ei quidquam pacifice loqui, et sæpius insidias tentabant, et Patremfamilias in Beelzebub principe dæmoniorum dæmonia ejicere blasphemabant. ISID. Hoc spiritualiter in Christo impletum est, etc., usque ad in stellarum figura.\f* \¬v