\p \c#=39 \v=1 \v~=Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.\f + \fr 39.1 \fk Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, \ft etc. AUG. in Gen. Ad ordinem tendit Scriptura unde recesserat, ut illa narret quæ supra gesta sunt. \fk Fuitque, \ft etc. GREG., lib. VI Moral., c. 11 seq. Multi humana sapientia inflati, dum desideriis suis divina judicia contrarie aspiciunt, etc., usque ad ejusque pondera leviat, quæ volens portat.\f* \¬v