\v=5 \v~=Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.\f + \fr 3.5 \fk Eritis sicut dii, \ft etc. STRAB. Mystice. Artificiali dolo verba componit, ut si per inobedientiæ contemptum subvertere nequiverit, saltem in hoc quod fidem corruperit, et idololatriam suaserit, victorem se glorietur: si autem per inobedientiæ contemptum seduxerit, in utroque victor existat. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 15, tom. 3 Interrogata mulier respondit, etc., usque ad nullo enim regente per suam potestatem solus Deus beatus est.\f* \¬v