\v=6 \v~=Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.\f + \fr 3.6 \fk Vidit igitur, \ft etc. ISID. ex Aug. ubi supra. Quomodo videbant si clausi erant oculi? Sed dictum est ut intelligamus eos oculos apertos fuisse, postquam de fructu comederunt, quibus se nudos videbant, et displicebant: id est, oculos astutiæ, quibus simplicitas displicet. Cum quis enim ceciderit ab intima luce veritatis, nihil est unde superbia placere velit, nisi fraudulentis simulationibus. Hinc enim hypocricis nascitur, in qua multum videntur cordati, qui decipere potuerunt quem voluerunt. \fk Vidit igitur, \ft etc. GREG., lib. XXI Moral., cap. 2 Ne in lubrica cogitatione versemur, non debemus intueri quod non licet concupisci, etc., usque ad exteriorum quoque sensuum disciplina servanda est. \fk Deditque viro suo, qui comedit. Et aperti sunt oculi amborum, \ft etc. ISID. ex Aug. ubi supra, c. 16, 17 De quibus dictum est: \fk Tunc viderunt quod nudi essent, \ft oculis scilicet perversis, quibus nuditas, scilicet simplicitas, erubescenda videbatur. etc., usque ad \fk Ad meipsum turbata est anima mea. \ft Psal. 41 \fk Qui comedit, \ft etc. AUG., de Gen., lib. 11, c. 3, tom. 3, col. 429 Ad concupiscendum scilicet invicem, etc., usque ad quæ convinceret peccatorem facto, et doceret scripto lectorem. \fk Consuerunt folia ficus. \ft ALCUIN., in Gen. t. 1 Quia gloriam simplicis castitatis amiserunt, ad duplicem libidinis pruritum confugerunt; unde Joan. 1: \fk Cum esses sub ficus vidi te, et descendi, \ft subaudi \fk liberare te. \f* \¬v