\v=56 \v~=Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis: nam et illos oppresserat fames.\f + \fr 41.56 \fk Aperuitque Joseph universa horrea, \ft etc. Allegorice. Joseph a penuria frumenti salvat Ægyptum, et Christus a fame verbi liberat mundum. Aperuit horrea sua Christus in orbem terrarum, et erogatione frumenti sui omnia subjugavit. Nisi fratres Joseph vendidissent, defecerat Ægyptus: nisi Judæi Christum crucifixissent, perierat mundus. Joseph interpretatur \fk augmentatio\ft sive \fk ampliatio: \ft sed in illo Joseph ampliationem non habuit nisi sola Ægyptus; in nostro vero, universus mundus. Ille erogavit triticum; noster Dei verbum. \fk In omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18. \f* \¬v