\v=23 \v~=Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: [Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.\f + \fr 4.23 \fk Dixitque Lamech, \ft etc. RAB. Aiunt Hebræi Lamech diu vivendo caliginem oculorum incurrisse, et adolescentem ducem et rectorem itineris habuisse. Exercens ergo venationem, sagittam direxit quo adolescens indicavit, casuque Cain inter fruteta latentem interfecit; et hoc est quod dicit: \fk Occidi virum in vulnus meum, \ft id est vulnere quod infixi non bestiam sed hominem occidi; unde et furore accensus occidit adolescentem. \fk Occidi virum, \ft etc. STRAB. Id est Cain: \fk in vulnus meum, \ft quia pro illo vulnerabor, id est, occidar; \fk et adolescentulum in livorem meum, \ft quia pro illo quoque damnabor.\f* \¬v