\v=26 \v~=Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini.\f + \fr 4.26 \fk Quem vocavit Enos, \ft etc. Enos interpretatur \fk homo: \ft qui \fk cœpit invocare nomen Domini, \ft quia per mortem Christi, quam significavit Abel, et per resurrectionem, quam significat Seth, fit homo confitens Dominum conditorem, et vitæ perditæ reparatorem. HIERON. \fk Quem vocavit Enos. \ft Enos interpretatur \fk homo, \ft qui \fk cœpit invocare nomen Domini: \ft sicut Adam \fk homo\ft interpretatur, ita etiam Enos juxta Hebraicam veritatem \fk homo, \ft vel \fk vir; \ft et pulchre, quia hoc vocabulum habuit, dictum est quia initium fuit tunc invocandi nomen Domini: licet plerique Hebræorum arbitrantur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine ejus fabricata sunt idola.\f* \¬v \¬p \¬c