\v=3 \v~=Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.\f + \fr 5.3 \fk Vixit autem Adam, \ft etc. HIERON., in Quæst. Hebr.. Sciendum quod usque ad diluvium, ubi in nostris codicibus \fk ducentorum\ft et quod excurrit annorum genuisse quis dicitur, in Hebræo habeat \fk centum annos\ft et reliquos qui sequuntur. \fk Et genuit, \ft etc. Quasi et iste portavit imaginem terreni qui pro Abel justo repositus est, et interpretatione nominis \fk Christum\ft significat. Sed omnes prius portant imaginem terreni hominis quam cœlestis, licet multi ad adventum Christi per fidem eamdem gratiam habuerunt qua salvantur Christiani. STRAB. Ferunt post mortem Abel vovisse Adam se uxorem non ultra cogniturum nec filium generaturum. Sed Deo jubente fregit votum, ut Dei Filius de eo nasceretur, et homo redimeretur; stirpe enim Cain nasci non debuit. Unde ante Seth nullum legitur genuisse, post eum vero dicitur; quia \fk genuit filios et filias. \ft Hæc computatio genealogiarum, quasi ramos spargit historiarum, de quibus suis locis colliguntur fructus mysteriorum. Et notandum quia in generatione Seth nulla femina ponitur nominatim, sicut in generatione Cain: justorum enim est omnia viriliter agere, nihil femineum, nihil fragile usurpare. Procedit etiam hæc generatio per denarium usque ad Nœ, in quo præceptorum signatur impletio, sicut per undenarium in generatione Cain transgressio. In generatione injustorum primus Enoch ponitur, qui \fk dedicatio\ft interpretatur, quia reprobi in præsenti vita spei suæ radicem figunt, et ab amore immarcescibilis hæreditatis arescunt. De quibus dicitur Joan. 5: \fk Vidit stultum firma radice, et maledixit pulchritudini ejus statim. \ft In generatione justorum Enoch ab Adam septimus ponitur, quia hic manentem civitatem non quærunt, sed exspectationem usque in finem temporis extendunt, quod septenaria revolutione terminatur, cum æternitas octava successerit. Unde iste Enoch qui ponitur septimus, et translatus est quia Deo placuit, septimam requiem significat, ad quam post hanc vitam, qui Deo perseveranter adhæret, sine dilatione transfertur. Interpretatio quoque nominum hujus generationis idem signat: Adam interpretatur \fk homo\ft vel \fk rubra terra; \ft Seth, \fk positio\ft vel \fk resurrectio; \ft Enos, \fk homo; \ft Cainan, \fk lamentatio; \ft Malalehel, \fk laudans Deum; \ft Jared, \fk roboratus; \ft Enoch, \fk dedicatio; \ft Mathusalam, \fk mortis emissio; \ft Lamech, \fk humiliatus; \ft Nœ, \fk requies. \ft Procedens ergo homo de terra, resurgens a peccatis, erit homo invocans Deum et deflens peccata pristina: sicque laudans Deum, roboratus Spiritu Dei, dedicatur in vitam æternam. Atque victor mortis Deo subjectus, requiem possidet sempiternam, quam significat Nœ qui \fk requies\ft interpretatur, et decimo loco numeratur, quia per impletionem mandatorum possidetur regnum cœlorum.\f* \¬v