\v=9 \v~=Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit.\f + \fr 6.9 \fk Nœ vir justus. \ft Hic per actus suos significat Christum, qui ait Matth. 11: \fk Discite a me quia mitis sum et humilis corde. \ft Solus justus invenitur, cui propter justitiam suam septem homines donantur. Justus quoque Christus et perfectus, cui septem Ecclesiæ septiformi Spiritu illuminatæ in unam Ecclesia condonantur. Nœ per aquam et lignum liberatur, et familia ejus; sic familia Christi per baptismum et crucem. \fk In generationibus suis. \ft Quasi non consummatæ justitiæ, sed juxta generationem suam.\f* \¬v