\p \c#=7 \v=1 \v~=Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac.\f + \fr 7.1 \fk Dixitque Dominus, \ft etc. \fk Ex omnibus animantibus mundis tolles septena et septena, \ft etc. RAB. Non geminatum septenarium, id est quatuordecim, sed tantum septem debemus accipere. Similiter duo et duo, non quatuor, sed tantum duo, masculum et feminam. Et notandum quod munda animalia impari numero, id est septenario introducuntur, immunda vero pari; quia impar numerus virtutis speciem portendit, par vero infirmitatem. Plura sunt munda, ut egressus Nœ de arca haberet quid immolaret et manducaret. ISID. in Gen. \fk Ex omnibus animantibus, \ft etc. Non quod plures sint boni quam mali, etc., usque ad qui dies a passione tertius in numero dierum qui per omne tempus volvuntur, et primus, et octavus. AUG. in Gen. Quæritur utrum tam magna arca centum annis potuit fabricari a quatuor hominibus, id est, Nœ et filiis ejus tribus? Sed si non potuit, non erat magnum alios fabros adhibere, quamvis, operis sui mercede adepta, non curaverunt utrum Nœ sapienter an inaniter faceret, et in eam non intraverunt, quia non crediderunt quod ille credidit.\f* \¬v