\v=5 \v~=At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.\f + \fr 8.5 \fk Decimo enim mense. \ft Notandum quod decimo mense apparuerunt cacumina montium, quæ quindecim cubitis excesserant aquæ diluvii, quia sacramenta æternæ quietis et gloriam resurrectionis quam nescivit sapientia superborum intellexit eminentia sanctorum per impletionem præceptorum; unde Psalmi CXVIII: \fk A mandatis tuis intellexi. \ft Et alibi, Luc 10: \fk Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. \f* \¬v