\v=13 \v~=arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.\f + \fr 9.13 \fk Arcum meum ponam, \ft etc. ALC. in Gen. Arcum dedit Deus in signum securitatis, ne homines formidolosi timerent altero diluvio deleri, pluviarum inundationes sæpe cernentes. Hic in cœlo positus est, ut ab omnibus videri possit, et pro quacunque tribulatione ad eum attollamus oculos cordis, qui habitat in cœlis. Quia vero arcus non est nisi ex radiis solis et humida nube, videtur quod ante diluvium non fuissent pluviæ. Poterat autem ex rore et fontium inundatione terra fecundari. STRAB. Arcus duos habet colores, cæruleum et igneum, qui duo judicia exprimunt: unum aquæ quod præteriit; aliud ignis, quod venturum creditur in fine sæculi: unde cæruleus color extrinsecus, igneus vero intrinsecus.\f* \¬v