\v=16 \v~=Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.\f + \fr 4.16 \fk In auxilio opportuno. \ft Nunc tempus est auxilii, nunc est tempus donorum, cum post baptismum peccantes per gratiam invenire pœnitentiam possunt. Cum autem thalamus fuerit clausus, cum intraverit rex videre discumbentes, ut ad sinum patriarchæ venerint qui eo fuerint digni, tunc malis erit desperationis tempus. Nunc autem cum adhuc agon permanet et palma pendet, non est desperandum, sed cum fiducia, id est sine dubitatione accedendum, ut per gratiam accedatur, inveniatur auxilium opportunum. Est enim tempus quod non congruit.\f* \¬v \¬p \¬c