\v=4 \v~=Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.\f + \fr 4.4 \fk Et requievit die septima. \ft Sex diebus fecit omnia, ut post nihil fieret nisi de materia tunc facta, et ad similitudinem factorum. Septima die quievit, quæ ideo significat requiem. Sic et sexta ætate homo Christus natus est mundo ad laborem, sexta die et sexta diei hora passus, septima quievit. Sic et nos dum sub operibus sex dierum vivimus, operamur; inde exeuntes, quiescimus: si tamen opera nostra valde bona inveniantur.\f* \¬v