\v=13 \v~=Qui dicebas in corde tuo: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis;\f + \fr 14.13 \fk In cœlum conscendam. \ft ID. In firmamento erat, in cœlum ubi est Domini solium cupiebat ascendere. Hæc omnia ad hæreticos sunt referenda, qui cum deorsum sint cum principe suo, jactant se excelsos esse. \fk In lateribus aquilonis. \ft Unde: Ab aquilone exardescunt mala, et succenditur olla Jeremiæ. De quo: \fk Dicam aquiloni, Da: \ft id est, redde captivos. \fk Nubium. \ft Id est prophetarum, de quibus: \fk Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem\ft Psal. 35.. \fk Et veritas tua usque ad nubes. \ft Judas nubes fuit cum aliis apostolis, sed vitio suo diabolum ascensorem suscepit.\f* \¬v