\p \c#=16 \v=1 \v~=[Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion.\f + \fr 16.1 \fk Emitte agnum. \ft HIER. Idcirco prophetæ vix intelliguntur, etc., usque ad qui dominetur in toto orbe. \fk Petra deserti. \ft ID. Ruth scilicet, quia juxta præceptum Domini, etc., usque ad sicut enim Christus pro utroque populo venit, sic de utroque nasci voluit. \fk Ad montem filiæ Sion. \ft Jerusalem, vel potius ad Ecclesiam, quæ est in contemplatione tanquam speculationis filia. In Jerusalem quoque maxime prædicavit, miracula fecit, passus est, mortuus est, et resurrexit, et genus humanum redemit.\f* \¬v