\v=8 \v~=Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt: flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto; propagines ejus relictæ sunt, transierunt mare.\f + \fr 16.8 \fk Suburbana Hesebon. \ft Omnes cogitationes eorum quod significat Hesebon non pertinent ad civitatem Dei; de qua: \fk Fluminis impetus lætificat civitatem Dei\ft Psal. 45.; sed suburbana sunt, ut ad urbem Domini pertinere credantur. \fk Sabama. \ft Attolens altitudinem, etc., usque ad Domini ergo gentium apostoli et apostolici viri vineæ Sabama exciderunt flagella. \fk Erraverunt. \ft Lustrantes universam terram Moab. \fk In deserto. \ft Ut tandem quos interficerent, non haberent. \fk Propagines. \ft Metaphoram vineæ prosequitur. \fk Transierunt mare. \ft ID. Ut mirabilia Domini viderent in profundo tentationum liberati ex eis.\f* \¬v