\v=22 \v~=Argentum tuum versum est in scoriam; vinum tuum mistum est aqua.\f + \fr 1.22 \fk Argentum, \ft etc. Clari scilicet et lucidi ad vitia sunt reversi. \fk In scoriam. \ft ID. Scoria, Hebraice \fk siggim\ft : quod est rubigo metallorum, vel purgamenta et sordes quæ igne excoquuntur. \fk Vinum tuum, \ft etc. Alii: \fk Caupones tui miscent vinum aqua. \ft Symmachus: \fk Vinum tuum mixtum est aqua. \ft Moraliter: \fk Vinum tuum mixtum est aqua: \ft quia præcepta sanctæ Scripturæ, quibus corrigere debent auditores, ad illorum voluntatem emollit, sensu suo admisto vinum corrumpit. \fk Vinum tuum, \ft etc. Hæretici quoque Evangelium corrumpunt, pessimi caupones, de vino aquam facientes, cum aquam in vinum verterit Dominus, quod miratur architriclinus: Et regina Saba, in convivio Salomonis collaudans pincernas et ministros vini.\f* \¬v