\v=3 \v~=Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.\f + \fr 1.3 \fk Cognovit bos, \ft etc. ID., ibid. Unde: \fk Non arabis in vitulo simul et asino\ft Deut. 22.. Sicut Ebion, etc., usque ad cui dicitur: \fk Venite ad me, qui laboratis et onerati estis. \fk Asinus. \ft Gentilis vel conversus lascivus, ante immundus, peccatis oneratus, qui incarnationem Christi credidit, qui natus statim reclinatus est in præsepio, ut carnis suæ freno reficeret universos. \fk Isræl. \ft HIER., uti supra. Scribæ et Pharisæi clavem scientiæ et legis habentes. Unde Isræl, Deum videntes, appellati sunt. \fk Non cognovit me. \ft Cujus scilicet diem vidit Abraham et lætatus est Joan. 8.; cujus adventum chorus Prophetarum exspectando vaticinatus est.\f* \¬v