\v=4 \v~=Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! dereliquerunt Dominum; blasphemaverunt Sanctum Israël; abalienati sunt retrorsum.\f + \fr 1.4 \fk Væ genti, \ft etc. HIER., ibid. In hoc titulo, personam, causam, tempusque commemorat; secundo, attentos facit; tertio, narrat quid locutus Dominus; quarto, quasi in excessibus gentem increpat peccatricem. \fk Væ genti. \ft etc. Æternum minatur interitum, quia respuunt Filium, qui salutem attulit. \fk Iniquitate. \ft ID. ibid. Unde: \fk Iniquitas sedet super talentum plumbi\ft ZACH. 5.; unde alibi: \fk Quasi onus grave, gravatæ sunt super me\ft Psal. 37.. \fk Nequam. \ft Alii, pessimorum, ut non seminis sit vitium, sed malitiæ eorum, qui voluntate propria Deum dereliquerunt. Non enim boni et mali diversa putanda est natura. \fk Blasphemaverunt. \ft Dicentes: \fk Dæmonium habes, \ft et \fk Samaritanus es tu\ft Joan. 8.; et \fk Non habemus regem nisi Cæsarem; \ft et \fk Nonne hic est Filius fabri? \fk Abalienati sunt. \ft HIER., ibid. Qui dicebantur pars et filii Dei Joan. XIX; Matth. 13.. Dicitur de eis: \fk Filii alieni mentiti sunt mihi\ft Psal. 17., unde: \fk Nemo mittens manum suam ad aratrum, \ft etc. Luc 9., unde Apostolus: \fk Ad priora se extendens, posteriorum oblitus\ft Philip. 3..\f* \¬v