\v=2 \v~=Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet.\f + \fr 24.2 \fk Erit. \ft ID. Omnes similiter vel pro bonis remunerabuntur, vel pro malis damnabuntur. Nulla diversitas erit inter nobilem et ignobilem, sacerdotem et laicum, servum et dominum, etc. Omnes enim exæquo stabunt ante tribunal Christi; nec erit acceptio personarum apud Deum. \fk Sic sacerdos. \ft Bonus populus cum bono sacerdote percipiet coronam vitæ; mali simul sustinebunt tormenta gehennæ sine acceptione personæ. \fk Terra. \ft ID. Terrena opera ad nihilum redigentur, ut abolita imagine terreni hominis permaneat imago cœlestis. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia mortale hoc induet immortalitatem.\f* \¬v