\v=8 \v~=Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.\f + \fr 2.8 \fk Equis et innumerabiles. \ft ID. Et hoc contra Dominum, qui multiplicari currus prohibuit et equos: hæc enim animalia data sunt ad adjuvandum, non ad superbiendum, unde et jumenta dicuntur.\f* \¬v