\p \c#=31 \v=1 \v~=[Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt; et super equitibus, quia prævalidi nimis; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt !\f + \fr 31.1 \fk Væ qui descendunt in Ægyptum. \ft ID. Egit de gloria bonorum et de pœna reproborum, nunc revertitur ad reliquias quæ remanserunt in terra Juda, ducto Sedecia et aliis in Babylonem. Sed prius monuit ne irent in Ægyptum: modo quia ierunt minatur malum. \fk Non sunt confisi super sanctum Isræl. \ft Non exquisierunt corde, sed verbis; dixerunt enim ad Jeremiam: \fk Ora pro nobis Dominum quid agere debeamus? \ft et noluerunt obedire. Cui simile: \fk Deum non invocaverunt. \ft Quod de malis sacerdotibus dictum est.\f* \¬v