\v=2 \v~=Lætatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suæ, et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.\f + \fr 39.2 \fk Et in omni potestate sua. \ft ID. In thesauris domus Domini, in quo præcipue offendit. Hoc enim non erat potestatis ejus. Jam tamen de valvis illis templi auri laminas tulerat. \fk In thesauris ejus. \ft Tacet de thesauris Domini, metuens reprehendi, quod scilicet ostendit eis quodcunque haberet in potestate, templi, scilicet supellectilem; unde:\f* \¬v