\v=14 \v~=Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël: ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël.\f + \fr 41.14 \fk Vermis Jacob. \ft ID. Vermes dicuntur apostoli, tanquam ejus imitatores qui dicit: \fk Ego sum vermis et non homo\ft Psal. 21.. Et sicut vermis penetrat terram, sic prædicatio eorum corda audientium. \fk Qui mortui estis ex Isræl. \ft Sicut ille qui dicit: \fk Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres\ft I Cor. 15.; et alibi: \fk Vivo autem jam non ego; vivit vero in me Christus\ft Gal. 2..\f* \¬v