\v=26 \v~=Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus: Justus es? Non est neque annuntians, neque prædicens, neque audiens sermones vestros.\f + \fr 41.26 \fk Quis annuntiavit ab exordio? \ft quasi diceret: Nullus in gentibus fuit qui annuntiaverit adventum Filii. Si est autem qui annuntiaverit, dicemus, quia justus est; in adventu Filii, dæmones, qui in idolis ventura nuntiabant, obmutuerant. \fk Audiens sermones vestros. \ft Quia bruta gentilium corda errorem suum intellexerunt, et vaticinia falsa reliquerunt.\f* \¬v