\v=14 \v~=Congregamini, omnes vos, et audite: quis de eis annuntiavit hæc? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis.\f + \fr 48.14 \fk Congregamini omnes vos. \ft Quid ergo gloriatur terra et cinis et ignorans fragilitatem suam? \fk Annuntiavit hæc. \ft Quod Cyrus Babylonem destrueret, vel quia Filius meus de virgine nasciturus esset. \fk Dominus dilexit eum. \ft Hæc proprie ad Christum pertinent. Possunt tamen ad Cyrum referri et ad Darium usque ad locum illum: \fk Directa est via ejus. \fk Suam: \ft quia capiet eam. Vel, Filius in mundo redimendo eum, qui et Chaldæos scilicet dæmones ejecit, unde, \fk princeps hujus mundi ejicietur foras. \f* \¬v