\v=7 \v~=adducam eos in montem sanctum meum, et lætificabo eos in domo orationis meæ; holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis.\f + \fr 56.7 \fk Holocausta eorum. Mortificate membra vestra, quæ sunt super terram\ft Colos. 3.. Et \fk Exhibeatis corpora vestra hostiam Deo viventem. \ft Holocaustum totum offertur Deo, et incenditur. Victimæ pars sacerdotibus datur. Holocaustum Deo tribuit, qui mundum relinquit, ut semper vacet orationi. Victimam, qui Deo servit et quæ mundi sunt disponit juste. \fk Super altari meo. \ft Fidem super quam omnia offeruntur, sine qua impossibile est Deo placere. Unde: \fk Justus autem in fide sua vivet. \f* \¬v