\p \c#=57 \v=1 \v~=[Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiæ collectus est justus.\f + \fr 57.1 \fk Justus perit. \ft HIER. Hæc referunt Judæi ad Isaiam, qui serra lignea sectus est a Manasse impiissimo rege, et alios prophetas, quos ipse occidit, viros misericordiæ. Sed verius hoc de illo dicitur, qui est summe justus. \fk Et nemo est. \ft Propter speculatores cæcos et canes mutos. \fk Qui recogitet: \ft quia cæci et muti ignorantes sapientiam, non cogitant ea quæ Dei sunt.\f* \¬v