\v=15 \v~=Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret: ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem:\f + \fr 60.15 \fk Odio habita. \ft Judæis, quia fidem Christi prædicabat, legis observantias destruebat; gentibus quia unum Deum afferebat, idola nihil esse astruebat. \fk Non erat qui per te transiret. \ft Transiret et benediceret tibi, etc., usque ad insuper superbia aliquando mala, aliquando bona:\f* \¬v